- HIPPOPOTAMI
- HIPPOPOTAMIcum tigribus, exhibiti occurrunt, apud Capitolin. in Ant. Pio, Edita munera, in quibus elephanto et crocutas, et strepsicerotas et crocodilos etiam atque hippopotamos --- cum tigridibus exhibuit. Etiam Hippopotamo sedisse, legitur Firmus apud Vopisc. Est autem Hippopotamus bellua aquatica, Nili incola, uti crocodilus; magnitudine et corporis mole paucis animalium suppar: hinc θηρίον Graecis, Latinis Bellua κατ᾿ ἐξοχην` Hebraeis Behemoth; Quam vocem, apud Hiob. c. 40. v. 20. de Hippopotamo, exponit Sam. Bochart. Hieroz. Part. post. l. V. c. 15. idque co fidentius, quod Hippopotamus animal est amphibium, tam terrestre, quam fluviatile; neque ullum aquatilium ad terrestrium formam tam prope accedit. Licet enim in fundo plerumque Nili degat, bovis tamen instar (quem etiam mole corporis et formâ capitis pedumque refert, Italis hinc bomarin, h. c. bos marinusdictus) ad pabulum prodit, e fluvio,Χίλοι ὅτε χλοάςουςι νέον δ᾿ ἀπεχεύατο ποίην.Pabula cum incipiunt herbâ florere recenti:ut Nicander ait Theriac. v. 569. In eo, praeter vastam corporis molem, admirationem excitant, robur immane, tergus impenetrabile, stupendus oris hiatus, et portentosa voracitas, candor dentium et firmitas; mari, terrae et amni vita communis et in tanta corii duritie, inter omnia animalia bruta, ingenium sagacissimum, ut est in Amm. Marcell. l. 22. c. 15. Ob quae, apud Papremitanos, sacrum fuisse animal, scribunt Herod. et Plutarch. quamvis in reliqua Aegypto, tamquam Typhonis symbolum, exsecrationi fuerit. Ossium inprimis firmitatem quod attinet, maior ea in hippopotamo, quam in elephante est; qui cum nihil habeat dente firmius, tamen hippopotami dens, non candore solum, Sed et duritie antecedit, Odoard. Barbosa in Cephalae descript. quod et confirmant Dieppenses; artifices in ea arte peritissimi, qui belluae huius dentem ebore difficilius scalpi asserunt. Nec ignotus dentium eius apud Vett. usus, e quibus Paus. in matris magnae statua Proconnesi, cetera scribit ex auro constitisse, sed faciem ex hoc dente, quo pro ebore usi sint, Καὶ αὐτοῦ τὸ πρόςωπον ἀντὶ ἐλέφαντος ἵππων τῶ ποταμίων ὀδόντες εἰςὶν εἰργαςμένοι, in Arcad. Sed et tantae soliditatis ac spissitudinis corium eius est, ut tornetur in hastas et missilia. Δόρατα vocat Philos. Hist. l. 2. c. 7. Ξυςτὰ ἀνόντια, rasilia tela, h. e. torno, aut radulâ seu dolabrâ expolita, Horod. l. 2. c. 71. ubi in Papremitamia Aegypti reg. animal. hoc cultum addit. Virg. Georg. l. 2. v. 358.——— rasae hastilia virgae.Captura eius operosa admodum et difficilis est, nec aliter quam dolo capitur. Voss. de Orig. et Prog. Idol. l. 3. c. 73. Nempe circa cubile illius fossa excavata cannis obtegitur et arenâ aggestâ, in qua latet arca, in quam ex improviso bellua decidens includitur, Achilles Stat. l. 4. quod non aliter fieri, quam πολυχειρίᾳ τῶ τυπτόντων τοῖς ςιδηροῖς ἐμβολίοις, multa manu et molimine caedentium retibus ferreis, congregatis in eam rem undiquaque navigiis, ubicumque apparuerit, refert Diod. Sic etc. Primus autem Hippopotamum Romae ostendit, in temporario Euripo, Scaurus Aedilis, pater illius quem defendit Tullius: a quo tempore in amphitheatris saepe visi sunr, ut dictum. Unde apud Calpurn. Ecl. 7. Corydem Romae in Spectaculis, inter cetera, se vidisse narrat,——— Equorum nomine dignum,Sed deforme pecus, quod in illo nascitur amne,Qui sata riparum venientibus irrigat undis.Sed aetate Iuliani Apostatae in Aegypto iam defecerant, Themistius Orat. 10. insectantis multitudinis taedio ad Blemmyas migrare compulsi, ut ait Amm. Marcell. l. c. ubi hodieque Hippopotamus reperitur et Bichth vocatur et Gomar, quod in prosundis demersum hoc animal ea veluti scrutetur. Vide omnino Bochart. ubi supra, cui adde Salmas. ad Solin. p. 442. et seqq. nec non Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 56. ubi de tergoris eius duritie; c. 62. ubi de eius libidine et impietate in patrem; c. 85. ubi de hieroglyphico vett. Aegyptiorum, quo imis Regum sceptra Hippotamum subiciebant, alibique passim: ut et supra, ubi de Equo marino. Plin. l. 6. c. 29. l. 8. c. 25. 26. P. Mela l. 1. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.